라틴어 문장 검색

illa ubi caeruleo vestes conexuit angue nodavitque adamante comas, Phlegethonta sonorum poscit et ambusto flagrantis ab aggere ripae ingentem piceo succendit gurgite pinum pigraque veloces per Tartara concutit alas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:55)
Aut viventis adhuc Libyci membrana cerastae, Aut cinis Eoa positi Phoenicia in ara.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:25)
spinaque vagi torquente Cerastae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:53)
Pro Caesare pugnant Dipsades, et peragunt civilia bella cerastae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:9)
arculum vero et fibulam ex auro facta commemorat dicendo 'cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum', quod in arculum potest referri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 13713)
crines nodantvr in avrum veluti retiolum dicit, quod colligit comas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1385)
sane quidam dicunt versus alios hos a poeta hoc loco relictos, qui ab eius emendatoribus sublati sint Gorgonis in medio portentum inmane Medusae, vipereae circum ora comae, cui sibila torquent infamesque rigent oculi, mentoque sub imo serpentum extremis nodantur vincula caudis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 28910)
97 P.L.M. Iudaeus licet et porcinum numen adoret et caeli summas advocet auriculas, ni tamen et ferro succiderit inguinis oram et nisi nodatum solverit arte caput, exemptus populo sacra migrabit ab urbe et non ieiuna sabbata lege premet.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 24:1)
unde etiam nomen traxere Cerastae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:2)
hirsutos iuba densa umeros errantibus hydris obtegit et virides adlambunt ora cerastae.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 144)
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, aurea purpuream subnectit fibula vestem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:6)
at non squamoso labuntur ventre cerastae, Itala portentis nec furit unda novis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2212)
alta cerastarum spiris caput asperat atrum congeries, torquet maculosa volumina mordax crinis, et irati dant sibila taetra capilli, squameus ad mediam thorax non pervenit alvum post chalybem pendente peplo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium6)
"nam procul Oebalios in nubila condere discos et liquidam nodare palen et spargere caestus, ludus erat requiesque mihi;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권62)
seu nubila disco findere seu volucres zephyros praecedere telo seu tibi dulce manu Libycas nodare palaestras, indulge sacris, et, si tibi poma supersunt Hesperidum, gremio venerabilis ingere Pollae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis64)

SEARCH

MENU NAVIGATION